Hľadaný výraz: jn 10,1-18, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 “ Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro; 2 qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. 3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias oves vocat nominatim et educit eas. 4 Cum proprias omnes emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius; 5 alienum autem non sequentur, sed fugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum ”. 6 Hoc proverbium dixit eis Iesus; illi autem non cognoverunt quid esset, quod loquebatur eis. 7 Dixit ergo iterum Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Ego sum ostium ovium. 8 Omnes, quotquot venerunt ante me, fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves. 9 Ego sum ostium; per me, si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet. 10 Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat; ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant. 11 Ego sum pastor bonus; bonus pastor animam suam ponit pro ovibus; 12 mercennarius et, qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit — et lupus rapit eas et dispergit — 13 quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus. 14 Ego sum pastor bonus et cognosco meas, et cognoscunt me meae, 15 sicut cognoscit me Pater, et ego cognosco Patrem; et animam meam pono pro ovibus. 16 Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unus pastor. 17 Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. 18 Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo ”.

1

mail   print   facebook   twitter